27 de febrero de 2011

Adorote devote



Adoro te devote, latens Deitas

Quae sub his figuris vere latitas.
Tibi se cor meum totum subiicit,

Quia te contemplans totum deficit.

Visus, tactus, gustus in te fallitur,
Sed auditu solo tuto creditur:
Credo quidquid dixit Dei Filius:
Nil hoc verbo veritatis verius.

In Cruce latebat sola Deitas,
At hic latet simul et humanitas:
Ambo tamen credens atque confitens
Peto quod petivit latro poenitens.

Plagas, sicut Thomas, non intueor;
Deum tamen meum te confiteor;
Fac me tibi semper magis credere
In te spem habere, te diligere.

¡O memoriale, mortis Domini!
Panis vivus, vitam praestans homini:
Praesta meae menti de te vivere,
Et te illi semper dulce sapere.

Pie pellicane, Iesu Domine,
Me inmundum munda tuo Sanguine:
Cuius una stilla salvum facere
Totum mundum quit ab omni scelere.

Iesu, quem velatum nunc aspicio,
Oro fiat istud quod tans sitio:
Ut te revelata cernens facie,
Visu sim beatus tuae gloriae.
Amen.

-- Thomas Aquinae





No hay comentarios:

Publicar un comentario